Gloria tibi, Trinitas aequalis

Антифон і псалми на початок резурекційної процесії.
Виконується біля Божого Гробу.
РМ, с. 1365

Ant. Gloria tibi, Trinitas aequalis,
una Deitas, et ante omnia saecula,
et nunc, et in perpetuum.

Ps. 116. Laudate Dominum, omnes gentes, *
laudate eum, omnes populi.

Quoniam confirmata est super nos misericordia eius *
et veritas Domini manet in saeculum.

Gloria…

Ps. 3. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? *
Multi insurgunt adversum me.

Multi dicunt animae meae: *
«Non est salus ipsi in Deo».

Tu autem, Domine, protector meus es, *
gloria mea et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi, *
et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego obdormivi et soporatus sum,*
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Non timebo milia populi circumdantis me. *
Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus.

Quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi, *
dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus, *
et super populum tuum benedictio tua.

Gloria…

Ant. Gloria tibi, Trinitas aequalis,
una Deitas, et ante omnia saecula,
et nunc, et in perpetuum.