Parce, Domine

Т.: Йоіл 2, 17

Antiphon:
Parce, Domine,
parce populo tuo:
ne in aeternum
irascaris nobis.

1. Flectamus iram vindicem,
ploremus ante Judicem;
dlamemus ore supplici,
cicamus omnes cernui.

2. Nostris malis offendimus
tuam Deus clementiam
effunde nobis desuper
remissor indulgentiam.

3. Dans tempus acceptabile,
da lacrimarum rivulis
lavare cordis victimam,
quam laeta adurat caritas.

4. Audi, benigne Conditor,
nostras preces cum fletibus
in hoc sacro jejunio,
fusas quadragenario.

5. Scrutator alme cordium,
in firma tu scis virium;
ad te reversis exhibe
remissionis gratiam.