O Redemptor, sume carmen

Т.: Венанцій Фортунат, VI ст.

O Redemptor, sume carmen
Temet concinentium.

1. Аrbor feta alma luce
hoc sacrandum protulit,
fert hoc prona praesens turba
Salvatori saeculi.

2. Stans ad aram imo supplex
infulatus Pontifex
debitum persolvit omne
concecrato Chrismate.

3. Consecrare tu dignare,
Rex perennis patriae,
hoc olivum, signum vivum,
iura contra daemonum.

4. Ut novetur sexus omnis
unctione Chrismatis:
ut sanetur sauciata
dignitatis gloria.

5. Lota mente sacro fonte
aufugantur crimina,
uncta fronte sacrosancta
influunt charismata.

6. Corde natus ex Parentis
alvum implens Virginis,
praesta lucem, claude mortem
Chrismatis consortibus.

7. Sit haec dies festa nobis,
saeculorum saeculis
sit sacrata digna laude,
nec senescat tempore.