Urbs Ierusalem beata

Гімн на освячення храму, VII–VIII ст.

1. Urbs Ierusalem beata,


dicta pacis visio,
quae construitur in caelis
vivis ex lapidibus,
et Angelis coronata,
ut sponsata comite.

2. Nova veniens e caelo,
nuptiali thalamo
praeparata, ut sponsata
copuletur Domino.
Plateae et muri eius
ex auro purissimo.

3. Portae nitent margaritis
adytis patentibus:
et virtute meritorum
illuc introducitur
omnis, qui ob Christi nomen
hic in mundo premitur.

4. Tunsionibus pressuris
expoliti lapides
suis coaptantur locis
per manum artificis,
disponuntur permansuri
sacris aedificiis.

5. Gloria et honor Deo
usquequo altissimo,
inclyto Paraclito,
cui laus est et potestas,
per aeterna saecula. Amen.